Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 4.3(fr1) Cic. Rep. 4.6 () >>Cic. Rep. 4.8

4.4

nudari puberem. Ita sunt alte repetita quasi fundamenta quaedam verecundiae. Iuventutis vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam levis epheborum illa militia! quam contrectationes et amores soluti et liberi! mitto apud Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam permissam habet et solutam licentiam; Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt palliis interiectis. Hic Laelius: Praeclare intellego, Scipio, te in iis Graeciae disciplinis, quas reprendis, cum populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone luctari, quem ne attingis quidem, praesertim cum

-- --

ch. 54.5 Non. 362M et noster Plato magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet esse communia, ne quis civis propriam aut suam rem ullam queat dicere. Non. 308M Ego vero eodem, quo ille Homerum redimitum coronis et delibutum unguentis emittit ex ea urbe, quam sibi ipse fingit.

ch. 64.6 Non. 24M Censoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est. Non. 423M Horumin severitatem dicitur inhorruisse primum civitas. Non. 499M Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus. Non. 5M Ita magnam habet vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres. Non. 306M Atque etiam si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. Non. 23M Itaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est.

ch. 7



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 4.3(fr1) Cic. Rep. 4.6 () >>Cic. Rep. 4.8

Powered by PhiloLogic